Haller's Concordance: CAULAS
- dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite Gen. 29:7
- at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas Num. 32:16
- aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete Num. 32:24
- et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis Num. 32:36
- et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant 1 Ki. 24:3
- sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem 2 Par. 14:15
- et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me Isa. 65:10
- idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum Ezec. 25:4