Haller's Concordance: CAVETE
- constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur Ex. 19:12
- cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos Lev. 18:28
- cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos Dt. 11:16
- sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam Josu. 3:4
- vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quippiam contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel sub peccato sint atque turbentur Josu. 6:18
- cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos Mt. 10:17
- qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum Mt. 16:6
- quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum Mt. 16:11
- et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis Mk. 8:15
- et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro Mk. 12:38
- dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet Lk. 12:15