Haller's Concordance: CECIDERIT
- et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur Lev. 11:32
- vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est Lev. 11:33
- et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt Lev. 11:35
- quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur Num. 33:54
- praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur Num. 34:2
- quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum Dt. 25:18
- dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur 1 Ki. 14:45
- forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom 2 Ki. 17:9
- et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio 2 Ki. 18:3
- cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius Ps. 37:24
- cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum Pr. 24:17
- si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem Eccl. 4:10
- si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit Eccl. 11:3
- dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis Sir. 13:25
- ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam Mt. 12:11
- et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum Mt. 21:44
- omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum Lk. 20:18