Haller's Concordance: CEDAR
- et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam Gen. 25:13
- et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam 1 Par. 1:29
- et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdraelon Jud. 1:8
- heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar Ps. 120:5
- nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis Cant. 1:5
- quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar Isa. 21:16
- et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est Isa. 21:17
- sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt Isa. 42:11
- omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo Isa. 60:7
- transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi Jer. 2:10
- ad Cedar et ad regna Asor quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis haec dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis Jer. 49:28
- Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui Ezec. 27:21