Haller's Concordance: CEDRI
- ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas Num. 24:6
- et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri 3 Ki. 6:36
- operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei Ps. 80:10
- saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti Ps. 104:16
- montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri Ps. 148:9
- crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri Cant. 5:15
- in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano Sir. 50:13
- abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos Isa. 14:8
- et dices haec dicit Dominus Deus aquila grandis magnarum alarum longo membrorum ductu plena plumis et varietate venit ad Libanum et tulit medullam cedri Ezec. 17:3
- haec dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri sublimis et ponam de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem Ezec. 17:22
- cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius Ezec. 31:8