Haller's Concordance: CEDRINIS
- et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis 3 Ki. 5:8
- et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis 3 Ki. 6:9
- et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis 3 Ki. 6:10
- et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis 3 Ki. 6:15
- et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete 3 Ki. 6:18
- et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas quindecim 3 Ki. 7:3
- porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem 3 Ki. 7:7
- si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis Cant. 8:9