Haller's Concordance: CEDRUM
- remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et conculcaverunt carduum 4 Ki. 14:9
- at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiae quae erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum 2 Par. 25:18
- constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt Job 40:17
- dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul Isa. 41:19
- et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius et succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in ignem Jer. 22:7
- in monte sublimi Israhel plantabo illud et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam et habitabunt sub eo omnes volucres universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit Ezec. 17:23
- abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum Ezec. 27:5