Haller's Concordance: CEILA
- Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum Josu. 15:44
- et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas 1 Ki. 23:1
- consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila 1 Ki. 23:2
- et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum 1 Ki. 23:3
- rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua 1 Ki. 23:4
- abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae 1 Ki. 23:5
- porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat 1 Ki. 23:6
- nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portae et serae 1 Ki. 23:7
- et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius 1 Ki. 23:8
- et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me 1 Ki. 23:10
- si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet 1 Ki. 23:11
- surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire 1 Ki. 23:13
- et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi 1 Par. 4:19
- post eum aedificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad princeps dimidiae partis Ceila 2 Esd. 3:18