Haller's Concordance: CELARE
- dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum Gen. 18:17
- cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis Ex. 2:3
- filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et aere et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui 2 Par. 2:14
- aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis Job 13:9
- gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem Pr. 25:2
- adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum Jer. 50:2