Haller's Concordance: CENAM
- tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam Jud. 6:19
- et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum Jud. 12:10
- et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae Mk. 6:21
- dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio Lk. 14:12
- at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos Lk. 14:16
- dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam Lk. 14:24
- fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo Jn. 12:2
- convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare 1 Cor. 11:20
- unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est 1 Cor. 11:21
- et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt Apoc. 19:9
- et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei Apoc. 19:17
- rex Darius fecit cenam magnam omnibus vernaculis suis et omnibus magistratibus Mediae et Persis 3 Esd. 3:1