Haller's Concordance: CENTURIO
- cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum Mt. 8:5
- et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus Mt. 8:8
- centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste Mt. 27:54
- videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat Mk. 15:39
- Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres Lk. 7:6
- videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat Lk. 23:47
- vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica Acts 10:1
- qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te Acts 10:22
- quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est Acts 22:26
- et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam Acts 27:6
- centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur Acts 27:11
- centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire Acts 27:43