Haller's Concordance: CERNENS
- cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar Gen. 30:1
- quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum Gen. 50:1
- cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum Ex. 3:4
- cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere Num. 22:23
- quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in proelium Judg. 12:3
- nolebant adquiescere sermonibus eius quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane Judg. 19:25