Haller's Concordance: CERTAMEN
- ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen Judg. 20:23
- stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis quare venitis parati ad proelium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen 1 Ki. 17:8
- et aiebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen 1 Ki. 17:10
- insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israhel neque iniere certamen 2 Ki. 2:28
- iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie eius 2 Ki. 10:13
- cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi 2 Par. 13:3
- custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia Wis. 10:12
- certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem Sir. 28:13
- eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me Phil. 1:30
- certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus 1 Tim. 6:12
- bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi 2 Tim. 4:7
- rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum Heb. 10:32
- ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen Heb. 12:1