Haller's Concordance: CESSAVERUNT
- atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem Gen. 11:8
- egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram Ex. 9:33
- cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israhel Judg. 5:7
- intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israhel et cessaverunt ab eo 3 Ki. 22:33
- ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore Job 3:17
- venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum Jer. 38:27
- cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius Jer. 51:30
- et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo Osee 4:10
- et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem 1 Ma. 7:24
- qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum Acts 21:32