Haller's Concordance: CETERA
- dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi Gen. 14:21
- divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus Gen. 30:40
- quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis Lev. 11:4
- pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo Num. 27:21
- revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten Dt. 1:7
- quae respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear Judg. 9:11
- quae respondit numquid possum deserere vinum meum quod laetificat Deum et homines et inter ligna cetera commoveri Judg. 9:13
- et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro 3 Ki. 6:32
- cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae 2 Par. 24:14
- sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis 1 Esd. 7:20
- quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum Tob. 6:6
- et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria. Esther 2:3
- inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes et inminuam eos ne imperent gentibus Ezec. 29:15
- et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde 1 Ma. 9:22
- et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam 1 Ma. 11:4
- et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos struxit et rerum gestarum eius 1 Ma. 16:23
- templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium 2 Ma. 11:3
- si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam 1 Cor. 11:34
- esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo Apoc. 3:2
- et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei tui, dabis de regali gazofilacio. 3 Esd. 8:19
- et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura, 4 Esd. 7:62