Haller's Concordance: CETTHIM
- filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim Gen. 10:4
- filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 1 Par. 1:7
- onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis Isa. 23:1
- et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi Isa. 23:12
- transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi Jer. 2:10
- et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum 1 Ma. 1:1