Haller's Concordance: CHALEB
- de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne Num. 13:6
- inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam Num. 13:30
- at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua Num. 14:6
- servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam Num. 14:24
- non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun Num. 14:30
- Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram Num. 14:38
- praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun Num. 26:65
- praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam Num. 32:12
- quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne Num. 34:19
- praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum Dt. 1:36
- accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne Josu. 14:6
- atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel Josu. 14:14
- Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron Josu. 15:13
- delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach Josu. 15:14
- dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem Josu. 15:16
- cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem Josu. 15:17
- quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit Josu. 15:18
- at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius Josu. 15:19
- agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum Josu. 21:12
- dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem Judg. 1:12
- cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem Judg. 1:13
- quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes Judg. 1:14
- at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius Judg. 1:15
- dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach Judg. 1:20
- et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem Judg. 3:9
- nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb 1 Ki. 25:3
- siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni 1 Ki. 30:14
- Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon 1 Par. 2:18
- cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur 1 Par. 2:19
- cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue 1 Par. 2:24
- filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron 1 Par. 2:42
- Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez 1 Par. 2:46
- concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana 1 Par. 2:48
- genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa 1 Par. 2:49
- hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim 1 Par. 2:50
- Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon 1 Par. 4:11
- filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez 1 Par. 4:15
- agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne 1 Par. 6:56
- et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae Sir. 46:9
- et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem Sir. 46:11
- Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem 1 Ma. 2:56