Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui 1 Ki. 2:10
Domine Deus ne averseris faciem christi tui memento misericordiarum David servi tui 2 Par. 6:42
Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est Ps. 28:8
clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui Ps. 84:9
quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui Ps. 89:51
propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui Ps. 132:10
et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo Sir. 46:22
liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham Mt. 1:1
Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto Mt. 1:18
Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis Mt. 11:2
quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam Mk. 9:41
providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem Acts 2:31
Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus Acts 2:38
Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula Acts 3:6
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus Acts 4:10
et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis Acts 4:33
cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres Acts 8:12
et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus Acts 10:48
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu ChristiActs 15:26
hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora Acts 16:18
Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei Rom. 1:1
qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri Rom. 1:4
in quibus estis et vos vocati Iesu ChristiRom. 1:6
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio Rom. 3:22
sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit Rom. 5:15
itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo Rom. 7:4
vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius Rom. 8:9
si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur Rom. 8:17
quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius Rom. 8:35
ergo fides ex auditu auditus autem per verbum ChristiRom. 10:17
ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu ChristiRom. 15:6
ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto Rom. 15:16
in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium ChristiRom. 15:19
scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam Rom. 15:29
salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae ChristiRom. 16:16
Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum Rom. 16:20
ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti Rom. 16:25
Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater 1 Cor. 1:1
ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro 1 Cor. 1:2
sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis 1 Cor. 1:6
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi1 Cor. 1:7
qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi1 Cor. 1:8
fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri 1 Cor. 1:9
obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia 1 Cor. 1:10
hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi1 Cor. 1:12
non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi1 Cor. 1:17
et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi1 Cor. 2:1
quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus 1 Cor. 2:16
sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei 1 Cor. 4:1
in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu 1 Cor. 5:4
et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri 1 Cor. 6:11
nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit 1 Cor. 6:15
qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi1 Cor. 7:22
si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi1 Cor. 9:12
his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant 1 Cor. 9:21
calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est 1 Cor. 10:16
imitatores mei estote sicut et ego Christi1 Cor. 11:1
volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus 1 Cor. 11:3
vos autem estis corpus Christi et membra de membro 1 Cor. 12:27
unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius 1 Cor. 15:23
Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia 2 Cor. 1:1
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis 2 Cor. 1:3
quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra 2 Cor. 1:5
sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi2 Cor. 1:14
cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi2 Cor. 2:10
cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino 2 Cor. 2:12
quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt 2 Cor. 2:15
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus 2 Cor. 3:3
in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei 2 Cor. 4:4
quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu 2 Cor. 4:6
omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum 2 Cor. 5:10
caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt 2 Cor. 5:14
quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele 2 Cor. 6:15
scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis 2 Cor. 8:9
sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi2 Cor. 8:23
per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes 2 Cor. 9:13
ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis 2 Cor. 10:1
et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi2 Cor. 10:5
quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos 2 Cor. 10:7
non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi2 Cor. 10:14
est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae 2 Cor. 11:10
nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi2 Cor. 11:13
ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter 2 Cor. 11:23
et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi2 Cor. 12:9
an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis 2 Cor. 13:3
gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen 2 Cor. 13:14
miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium Gal. 1:6
quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium ChristiGal. 1:7
modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem Gal. 1:10
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu ChristiGal. 1:12
scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro Gal. 2:16
sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus Gal. 3:22
si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes Gal. 3:29
qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis Gal. 5:24
alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem ChristiGal. 6:2
quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur Gal. 6:12
mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo Gal. 6:14
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen Gal. 6:18
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu Eph. 1:1
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo Eph. 1:3
ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius Eph. 1:17
nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine ChristiEph. 2:13
huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus Eph. 3:1
prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio ChristiEph. 3:4
mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias ChristiEph. 3:8
huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu ChristiEph. 3:14
scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei Eph. 3:19
unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis ChristiEph. 4:7
ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis ChristiEph. 4:12
donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis ChristiEph. 4:13
hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei Eph. 5:5
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri Eph. 5:20
non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo Eph. 6:6
Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis Phil. 1:1
confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu Phil. 1:6
testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu Phil. 1:8
ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem ChristiPhil. 1:10
scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu ChristiPhil. 1:19
tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii Phil. 1:27
verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi Phil. 2:16
omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu Phil. 2:21
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium Phil. 2:30
verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam Phil. 3:8
et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide Phil. 3:9
multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis ChristiPhil. 3:18
gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen Phil. 4:23
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater Col. 1:1
gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes Col. 1:3
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu Col. 1:7
qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia Col. 1:24
ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu Col. 2:2
in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione ChristiCol. 2:11
quae sunt umbra futurorum corpus autem ChristiCol. 2:17
et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote Col. 3:15
verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo Col. 3:16
orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum Col. 4:3
salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei Col. 4:12
memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum 1 Th. 1:3
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos 1 Th. 2:7
et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra 1 Th. 3:2
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 1 Th. 5:23
gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen 1 Th. 5:28
ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi2 Th. 1:12
rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum 2 Th. 2:1
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi2 Th. 2:14
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi2 Th. 3:5
denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis 2 Th. 3:6
gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen 2 Th. 3:18
Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae 1 Tim. 1:1
haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es 1 Tim. 4:6
si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae 1 Tim. 6:3
ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi1 Tim. 6:14
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu 2 Tim. 1:1
manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium 2 Tim. 1:10
Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est Tit. 1:1
expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu ChristiTit. 2:13
Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro Ph'm 1:1
propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu ChristiPh'm 1:9
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen Ph'm 1:25
participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus Heb. 3:14
quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum Heb. 6:1
quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi Heb. 9:14
in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel Heb. 10:10
habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine ChristiHeb. 10:19
maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem Heb. 11:26
Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem Jas. 1:1
fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae Jas. 2:1
Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae 1 Pet. 1:1
secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur 1 Pet. 1:2
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis 1 Pet. 1:3
ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi1 Pet. 1:7
scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias 1 Pet. 1:11
propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi1 Pet. 1:13
sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi1 Pet. 1:19
quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi1 Pet. 3:21
sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes 1 Pet. 4:13
si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit 1 Pet. 4:14
seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator 1 Pet. 5:1
Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi2 Pet. 1:1
haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione 2 Pet. 1:8
sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi2 Pet. 1:11
non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis 2 Pet. 1:16
si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus 2 Pet. 2:20
crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen 2 Pet. 3:18
et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis 1 Jn. 3:23
omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet 2 Jn. 1:9
Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis Jude 1:1
vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu ChristiJude 1:17
apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni Apoc. 1:1
qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit Apoc. 1:2
et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum Apoc. 11:15
et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte Apoc. 12:10
beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis Apoc. 20:6
gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus Apoc. 22:21
omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi. Lao. 1:14