et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus 1 Ki. 2:35
loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 1 Ki. 12:3
dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est 1 Ki. 24:6
respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini 2 Ki. 19:21
magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum 2 Ki. 22:51
haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel 2 Ki. 23:1
magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum Ps. 18:50
ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo Ps. 132:17
haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur Isa. 45:1
egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper Hab. 3:13
dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David Mt. 22:42
praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione Acts 28:31
omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu ChristoRom. 1:7
iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu Rom. 3:24
an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus Rom. 6:3
si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum ChristoRom. 6:8
ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu Rom. 6:11
stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro Rom. 6:23
nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant Rom. 8:1
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis Rom. 8:2
neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro Rom. 8:39
veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto Rom. 9:1
optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem Rom. 9:3
ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra Rom. 12:5
qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus Rom. 14:18
habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum Rom. 15:17
salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu Rom. 16:3
et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in ChristoRom. 16:5
salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in ChristoRom. 16:7
salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum Rom. 16:9
huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium Rom. 16:18
ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro 1 Cor. 1:2
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo1 Cor. 1:3
gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu 1 Cor. 1:4
ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio 1 Cor. 1:30
et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo1 Cor. 3:1
nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles 1 Cor. 4:10
nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui 1 Cor. 4:15
ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo 1 Cor. 4:17
sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis 1 Cor. 8:12
ergo et qui dormierunt in Christo perierunt 1 Cor. 15:18
si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 1 Cor. 15:19
et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur 1 Cor. 15:22
cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro 1 Cor. 15:31
caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen 1 Cor. 16:24
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo2 Cor. 1:2
Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco 2 Cor. 2:14
non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur 2 Cor. 2:17
sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur 2 Cor. 3:14
si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova 2 Cor. 5:17
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis 2 Cor. 5:19
pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo 2 Cor. 5:20
aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo2 Cor. 11:2
timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo2 Cor. 11:3
scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum 2 Cor. 12:2
propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum 2 Cor. 12:10
olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem 2 Cor. 12:19
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu ChristoGal. 1:3
eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in ChristoGal. 1:22
sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent Gal. 2:4
scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro Gal. 2:16
quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit Gal. 2:17
ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci Gal. 2:19
ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem Gal. 3:14
itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur Gal. 3:24
omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu Gal. 3:26
quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis Gal. 3:27
non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu Gal. 3:28
evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis Gal. 5:4
nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur Gal. 5:6
in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura Gal. 6:15
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu Eph. 1:1
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu ChristoEph. 1:2
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in ChristoEph. 1:3
in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso Eph. 1:10
ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in ChristoEph. 1:12
quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus Eph. 1:20
et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati Eph. 2:5
et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu Eph. 2:6
ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu Eph. 2:7
ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus Eph. 2:10
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo Eph. 2:12
nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi Eph. 2:13
superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu Eph. 2:20
esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium Eph. 3:6
secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro Eph. 3:11
ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen Eph. 3:21
estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis Eph. 4:32
sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus Eph. 5:24
sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia Eph. 5:32
servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut ChristoEph. 6:5
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu ChristoEph. 6:23
Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis Phil. 1:1
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu ChristoPhil. 1:2
ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus Phil. 1:13
coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius Phil. 1:23
ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos Phil. 1:26
quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini Phil. 1:29
si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes Phil. 2:1
hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu Phil. 2:5
nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes Phil. 3:3
non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu Phil. 3:12
ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu Phil. 3:14
et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu Phil. 4:7
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu Phil. 4:19
salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres Phil. 4:21
his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro Col. 1:2
audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes Col. 1:4
quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu Col. 1:28
nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae Col. 2:5
si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis Col. 2:20
igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens Col. 3:1
mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo Col. 3:3
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite Col. 3:24
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax 1 Th. 1:1
vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis 1 Th. 2:14
quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi 1 Th. 4:16
in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis 1 Th. 5:18
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo2 Th. 1:1
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo2 Th. 1:2
his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent 2 Th. 3:12
Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 1 Tim. 1:2
gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio 1 Tim. 1:12
superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu 1 Tim. 1:14
qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu 1 Tim. 3:13
adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt 1 Tim. 5:11
testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando 1 Tim. 5:21
praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem 1 Tim. 6:13
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu 2 Tim. 1:1
Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 2 Tim. 1:2
qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia 2 Tim. 1:9
formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu 2 Tim. 1:13
tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 2 Tim. 2:1
ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti 2 Tim. 2:10
et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur 2 Tim. 3:12
et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu 2 Tim. 3:15
testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius 2 Tim. 4:1
Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro Tit. 1:4
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu ChristoPh'm 1:3
ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu Ph'm 1:6
propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet Ph'm 1:8
salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu Ph'm 1:23
scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias 1 Pet. 1:11
sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem 1 Pet. 3:16
Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis 1 Pet. 4:1
Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit 1 Pet. 5:10
salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo1 Pet. 5:14
quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo1 Jn. 1:3
sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate 2 Jn. 1:3
Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis Jude 1:1
et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo Apoc. 1:5
et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis Apoc. 20:4
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo. Lao. 1:2
gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii. Lao. 1:3
et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. Lao. 1:6
est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium. Lao. 1:8
et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro. Lao. 1:13