dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis 1 Ki. 12:5
cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius 1 Ki. 16:6
dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est 1 Ki. 24:6
ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est 1 Ki. 24:10
Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel Sir. 47:13
RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus Lam. 4:20
Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. Dan. 9:26
Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur ChristusMt. 1:16
et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur Mt. 2:4
respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi Mt. 16:16
tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus ChristusMt. 16:20
nec vocemini magistri quia magister vester unus est ChristusMt. 23:10
multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent Mt. 24:5
tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere Mt. 24:23
Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei Mt. 26:63
congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur ChristusMt. 27:17
dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur ChristusMt. 27:22
tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es ChristusMk. 8:29
et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis Mk. 13:21
ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti Mk. 14:61
Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei Mk. 15:32
quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David Lk. 2:11
existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset ChristusLk. 3:15
si tu es Christus dic nobis et ait illis si vobis dixero non creditis mihi Lk. 22:67
et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus Lk. 23:35
unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos Lk. 23:39
et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego ChristusJn. 1:20
et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta Jn. 1:25
invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum ChristusJn. 1:41
ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum Jn. 3:28
dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia Jn. 4:25
venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est ChristusJn. 4:29
et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei Jn. 6:69
et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est ChristusJn. 7:26
sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit Jn. 7:27
de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit Jn. 7:31
alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit Jn. 7:41
nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit ChristusJn. 7:42
circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam Jn. 10:24
ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti Jn. 11:27
respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis Jn. 12:34
haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius Jn. 20:31
Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est ChristusActs 9:22
et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit Acts 9:34
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis Acts 17:3
si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus Acts 26:23
ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est Rom. 5:6
Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum Rom. 5:9
consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus Rom. 6:4
scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur Rom. 6:9
si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem Rom. 8:10
quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis Rom. 8:34
quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen Rom. 9:5
finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti Rom. 10:4
in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur Rom. 14:9
si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est Rom. 14:15
etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me Rom. 15:3
propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei Rom. 15:7
non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis Rom. 15:18
sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem Rom. 15:20
divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis 1 Cor. 1:13
non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi 1 Cor. 1:17
fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus 1 Cor. 3:11
expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus1 Cor. 5:7
nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum 1 Cor. 8:6
et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est 1 Cor. 8:11
et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus1 Cor. 10:4
volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus 1 Cor. 11:3
sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus1 Cor. 12:12
tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 1 Cor. 15:3
si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 1 Cor. 15:12
si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit 1 Cor. 15:13
si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 1 Cor. 15:14
nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit 1 Cor. 15:16
quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 1 Cor. 15:17
nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 1 Cor. 15:20
unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius 1 Cor. 15:23
Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit 2 Cor. 1:19
vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis 2 Cor. 13:5
quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit Gal. 2:17
vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me Gal. 2:20
non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est Gal. 2:21
o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus Gal. 3:1
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno Gal. 3:13
Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est ChristusGal. 3:16
filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis Gal. 4:19
itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit Gal. 4:31
ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit Gal. 5:2
veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput ChristusEph. 4:15
et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis Eph. 5:2
propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi ChristusEph. 5:14
quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis Eph. 5:23
viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea Eph. 5:25
nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam Eph. 5:29
quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo Phil. 1:18
secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem Phil. 1:20
mihi enim vivere Christus est et mori lucrum Phil. 1:21
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris Phil. 2:11
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae Col. 1:27
igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens Col. 3:1
cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria Col. 3:4
ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus ChristusCol. 3:11
ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia 2 Th. 2:16
fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum 1 Tim. 1:15
sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 1 Tim. 1:16
unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 1 Tim. 2:5
Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus Heb. 3:6
sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te Heb. 5:5
Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis Heb. 9:11
sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem Heb. 9:28
Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula Heb. 13:8
in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius 1 Pet. 2:21
quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu 1 Pet. 3:18
certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi 2 Pet. 1:14
quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium 1 Jn. 2:22
omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo 1 Jn. 5:1
hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas 1 Jn. 5:6
et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus et omnes qui spiramentum habent hominis. 4 Esd. 7:29