Haller's Concordance: CIBIS
- consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum Gen. 43:2
- sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem Lev. 22:13
- de cibis vestris sicut de areis primitias separatis Num. 15:20
- et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum Tob. 1:12
- ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii Pr. 23:3
- et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te Sir. 13:8
- vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis Sir. 40:30
- Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis. Dan. 1:5
- et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis 1 Ma. 1:65
- ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt 2 Ma. 11:31
- prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem 1 Tim. 4:3
- solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis Heb. 9:10