Haller's Concordance: CILICIUM
- tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem 2 Ki. 21:10
- quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus 4 Ki. 6:30
- et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et neomenia et festa domus Israhel Jud. 8:6
- vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suae Jud. 10:2
- et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium Isa. 3:24
- omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium Jer. 48:37