Haller's Concordance: CIRCUIVIT
- triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti Gen. 41:46
- servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam Num. 14:24
- circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi Josu. 6:11
- et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae Moab Judg. 11:18
- sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem 1 Par. 21:4
- tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos Jud. 4:10
- et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras 1 Ma. 2:45
- et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi 1 Ma. 15:14