Haller's Concordance: ABEUNTES
- oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi Ex. 12:32
- si autem aversi fueritis et dereliqueritis iustitias meas et praecepta mea quae proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos 2 Par. 7:19
- et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum 2 Par. 24:25
- tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone Mt. 22:15
- illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus Mt. 27:66
- et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos Mk. 6:33
- et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum Mk. 11:4
- sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes Jude 1:7