Haller's Concordance: CIRCUMCIDIT
- tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus Gen. 17:23
- nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui Gen. 17:24
- et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus Gen. 21:4
- tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es Ex. 4:25
- fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in colle Praeputiorum Josu. 5:3
- tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem Jud. 14:6
- et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas Acts 7:8
- hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset Acts 16:3