Haller's Concordance: CIRCUMCISIONEM
- et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem Ex. 4:26
- propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem Jn. 7:22
- si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato Jn. 7:23
- si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur Rom. 2:26
- et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es Rom. 2:27
- quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem Rom. 3:30
- et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem Gal. 2:9
- ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis Gal. 5:11