Haller's Concordance: CIRCUMDABIT
- quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israhel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur nec calculus quidem ex ea 2 Ki. 17:13
- quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio 4 Ki. 19:32
- multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit Ps. 32:10
- quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me Ps. 49:5
- usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum Jer. 31:22
- filias tuas quae sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeum Ezec. 26:8
- repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam Hab. 2:16