Haller's Concordance: CIRCUMDEDERUNT
- quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent Judg. 16:2
- et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes denique mortua est Judg. 20:5
- venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros 2 Ki. 20:15
- quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me 2 Ki. 22:5
- funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 2 Ki. 22:6
- factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam 3 Ki. 20:12
- misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui cum venissent nocte circumdederunt civitatem 4 Ki. 6:14
- factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitiones 4 Ki. 25:1
- itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt rex Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo 2 Par. 18:31
- et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae Jud. 4:4
- non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus Ps. 3:6
- a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt Ps. 17:9
- incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram Ps. 17:11
- circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me Ps. 18:4
- funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis Ps. 18:5
- circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me Ps. 22:12
- circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos Ps. 22:16
- circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me Ps. 40:12
- ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi Ps. 73:6
- circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter Ps. 88:17
- locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra Ps. 109:3
- circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi Ps. 116:3
- omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas Ps. 118:10
- circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas Ps. 118:11
- circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas Ps. 118:12
- quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam Sir. 45:22
- de manibus quaerentium animam meam et de portis tribulationis quae circumdederunt me Sir. 51:5
- circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat Sir. 51:10
- et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt Osee 7:2
- circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum Jonas 2:5
- et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam 1 Ma. 6:7
- nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro 1 Ma. 12:13
- et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei Mt. 27:28
- circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam Jn. 10:24
- et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum Jn. 19:2