Haller's Concordance: CIS
- et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore 1 Ki. 9:1
- perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim 1 Ki. 9:3
- videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis 1 Ki. 10:11
- et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus 1 Ki. 10:21
- Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel 1 Ki. 14:51
- sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec 2 Ki. 21:14
- filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab 1 Par. 8:30
- Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 1 Par. 8:33
- filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab 1 Par. 9:36
- Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 1 Par. 9:39
- hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores 1 Par. 12:1
- filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis 1 Par. 23:21
- mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum 1 Par. 23:22
- filius vero Cis Ierahemel 1 Par. 24:29
- haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius 1 Par. 26:28
- surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel filius Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom Ioha filius Zemma et Eden filius Ioaha 2 Par. 29:12
- Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin: Esther 11:2
- Erat vir Iudaeus in Susan civitate, vocabulo Mardochaeus filius Iair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Iemini, Esther 2:5
- et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta Acts 13:21