Haller's Concordance: CISON
- ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua Judg. 4:7
- et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison Judg. 4:13
- torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens Cison conculca anima mea robustos Judg. 5:21
- dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi 3 Ki. 18:40
- fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison Ps. 83:9