Haller's Concordance: CISTERNA
- et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum Gen. 37:28
- egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David 2 Ki. 3:26
- desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam 2 Ki. 23:15
- inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino 2 Ki. 23:16
- et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis 2 Ki. 23:20
- qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent vivos iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta duos viros et non reliquit ex eis quemquam 4 Ki. 10:14
- desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta 1 Par. 11:17
- tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino 1 Par. 11:18
- Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis 1 Par. 11:22
- bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui Pr. 5:15
- sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga Jer. 6:7