Haller's Concordance: CIVES
- cum igitur cives loci vidissent eum dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo Judg. 14:11
- fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos 3 Ki. 21:11
- et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda et praedixit verba haec quae fecisti super altare Bethel 4 Ki. 23:17
- cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos Lk. 19:14
- ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei Eph. 2:19
- et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi filium. et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem. 4 Esd. 9:45
- et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem. 4 Esd. 10:2