Haller's Concordance: CIVIS
- et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur Lev. 24:16
- aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester Lev. 24:22
- anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo Num. 15:30
- praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus Dt. 1:16
- quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est Acts 22:26
- protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum Acts 22:29