Haller's Concordance: CIVITATI
- quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israhel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur nec calculus quidem ex ea 2 Ki. 17:13
- miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae Sir. 36:15
- et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi Jer. 22:8
- propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors Ezec. 24:6
- propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyram Ezec. 24:9
- quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt civitati Ezec. 48:18
- servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israhel Ezec. 48:19
- et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati Jonas 4:5
- et ego non parcam Nineve civitati magnae in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et iumenta multa Jonas 4:11
- et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem 1 Ma. 6:63
- amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati Mt. 10:15
- dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati Lk. 10:12
- postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam Acts 10:9
- cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam Acts 14:21
- et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes quae similis civitati huic magnae Apoc. 18:18