Haller's Concordance: CIVIUM
- non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus Lev. 19:18
- dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum Lev. 21:1
- qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei Lev. 24:19
- egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium Jer. 37:12
- non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet ipsum universae multitudinis considerans 2 Ma. 4:5
- et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium iura destituens prava instituta sancibat 2 Ma. 4:11
- Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium 2 Ma. 4:50
- Iason vero non parcebat in caede civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum 2 Ma. 5:6
- ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum extrusus est 2 Ma. 5:8
- et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos Lk. 15:15