Haller's Concordance: CLAM
- et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio Gen. 31:26
- veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus Gen. 47:18
- si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui Dt. 13:6
- maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen Dt. 27:24
- et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas Dt. 28:57
- et misit clam ad Abimelech nuntios dicens ecce Gaal filius Obed venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum te civitatem Judg. 9:31
- et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis 1 Ki. 18:22
- et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis 1 Ki. 19:2
- quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod 1 Ki. 23:9
- eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram 4 Ki. 11:3
- iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui quaerunt animam tuam Jer. 38:16
- Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. Dan. 11:21
- tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis Mt. 2:7