Haller's Concordance: CLAMABANT
- clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine 3 Ki. 18:28
- et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius Isa. 6:3
- ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus Zach. 1:4
- Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis 1 Ma. 9:12
- turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David Mt. 20:31
- turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis Mt. 21:9
- dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur Mt. 27:23
- et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes Mk. 3:11
- et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini Mk. 11:9
- Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum Mk. 15:14
- acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel Jn. 12:13
- cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam Jn. 19:6
- exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari Jn. 19:12
- illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem Jn. 19:15
- alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent Acts 19:32
- alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra Acts 21:34
- et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra Apoc. 6:10
- et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno Apoc. 7:10