Haller's Concordance: CLAMABIT
- habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit Lev. 13:45
- qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur Pr. 21:13
- cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt Isa. 15:5
- et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem Isa. 34:14
- non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius Isa. 42:2
- Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur Isa. 42:13
- quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit Hab. 2:11
- non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius Mt. 12:19