Haller's Concordance: CLAMABO
- in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius 2 Ki. 22:7
- ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet Job 19:7
- voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper Ps. 3:4
- in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius Ps. 18:6
- Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi Ps. 22:2
- ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum Ps. 28:1
- ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor Ps. 30:8
- ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me Ps. 55:16
- de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus Ps. 61:2
- miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die Ps. 86:3
- sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me Isa. 38:14
- vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri Isa. 40:6
- ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes Jer. 48:31
- exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis Bar. 4:20
- ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis Joel 1:19
- usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis Hab. 1:2