Haller's Concordance: CLAMABUNT
- clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 2 Ki. 22:42
- propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum Job 35:9
- ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum Job 35:12
- simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint Job 36:13
- clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos Ps. 18:41
- clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos Ps. 107:28
- et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos Isa. 19:20
- ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt Isa. 33:7
- sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt Isa. 42:11
- quam ob rem haec dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos Jer. 11:11
- et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorum Jer. 11:12
- quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum Jer. 31:6
- haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae Jer. 47:2
- et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur Ezec. 27:30
- tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis Mic. 3:4
- et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum Zach. 7:13
- quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt Lk. 19:40