Haller's Concordance: CLAMAT
- dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra Gen. 4:10
- si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent Job 31:38
- onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte Isa. 21:11
- sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine Isa. 26:17
- et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te Bar. 3:1
- vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud Mic. 6:9
- qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos Mt. 15:23
- et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum Lk. 9:39
- Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat Jn. 1:15
- Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient Rom. 9:27
- ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit Jas. 5:4
- et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat Apoc. 12:2
- iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter. 4 Esd. 15:8