Haller's Concordance: CLAMOREM
- descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam Gen. 18:21
- cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus Ex. 3:7
- si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum Ex. 22:23
- at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat Num. 16:34
- et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum 3 Ki. 1:40
- et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec 2 Esd. 5:6
- Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum. Esther 11:7
- numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia Job 27:9
- ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum Job 34:28
- contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit Job 39:7
- oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum Ps. 34:15
- audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei Ps. 39:12
- et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos Ps. 40:2
- res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos Ps. 145:19
- qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur Pr. 21:13
- cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt Isa. 15:5
- ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii Jer. 4:19
- sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano Jer. 20:16
- contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius Jer. 48:4
- Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. Dan. 13:26
- incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit 2 Ma. 12:37