Haller's Concordance: CLAMORIS
- et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra 1 Ki. 4:6
- et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli 1 Ki. 4:14
- nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul 1 Esd. 3:13
- quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum Ps. 9:12
- clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello Isa. 22:2
- populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi Isa. 30:19
- et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris Isa. 65:19
- ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis Jer. 8:19
- tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum Jer. 11:14
- vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit Dominus pascuam eorum Jer. 25:36
- vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna Jer. 48:3
- vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum Jer. 51:54
- a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes Ezec. 27:28
- et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus Soph. 1:10