Haller's Concordance: CLARITATEM
- beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem Tob. 13:20
- habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis Wis. 8:10
- et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam Wis. 10:14
- et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis 1 Ma. 15:32
- claritatem ab hominibus non accipio Jn. 5:41
- et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te Jn. 17:5
- et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus Jn. 17:22
- Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi Jn. 17:24
- nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu 2 Cor. 3:18
- habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum Apoc. 21:11
- neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt. 4 Esd. 7:42
- et nunc videns Altissimus, quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriae eius et pulchritudinem decoris eius. 4 Esd. 10:50