Haller's Concordance: CLEMENS
- respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit Ex. 33:19
- quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus Ex. 34:6
- si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum 2 Par. 30:9
- et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multae miserationis non dereliquisti eos 2 Esd. 9:17
- in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es 2 Esd. 9:31
- tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus Ps. 86:15
- misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis Ps. 103:8
- non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius Ps. 109:12
- zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus Ps. 111:4
- zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus Ps. 112:4
- teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio Ps. 112:5
- clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors Ps. 116:5
- heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis Ps. 145:8
- et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia Jonas 4:2