Haller's Concordance: CLEMENTIA
- ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum Judg. 5:11
- Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. Esther 13:2
- clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem Pr. 11:19
- in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus Pr. 16:15
- misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius Pr. 20:28
- ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia Acts 24:4