Haller's Concordance: ACHAZ
- procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses 1 Par. 3:13
- dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo 2 Par. 27:9
- viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius 2 Par. 28:1
- tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans 2 Par. 28:16
- humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum 2 Par. 28:19
- igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit 2 Par. 28:21
- insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz 2 Par. 28:22
- direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem 2 Par. 28:24
- dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo 2 Par. 28:27
- cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini 2 Par. 29:19
- Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam Mt. 1:9