Haller's Concordance: CLYPEUM
- dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam Josu. 8:18
- cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam Josu. 8:19
- Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi Josu. 8:26
- dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me 2 Ki. 22:36
- sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus 1 Par. 12:8
- filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium 1 Par. 12:24
- hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia 2 Par. 17:17
- congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum 2 Par. 25:5
- pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum Isa. 21:5
- praeparate scutum et clypeum et procedite ad bellum Jer. 46:3
- filias tuas quae sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeum Ezec. 26:8
- Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo Ezec. 27:10
- et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis universos multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladium Ezec. 38:4
- et egredientur habitatores de civitatibus Israhel et succendent et conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos et succendent ea igne septem annis Ezec. 39:9
- post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus 1 Ma. 14:24
- adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille 1 Ma. 15:18
- visum est autem nobis accipere ab eis clypeum 1 Ma. 15:20