Haller's Concordance: COEPI
- respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis Gen. 18:27
- quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti Gen. 18:31
- dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam Dt. 2:31
- sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi Dt. 9:24
- num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande 1 Ki. 22:15
- dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae dereliquit autem me dominus meus quia aegrotare coepi nudius tertius 1 Ki. 30:13
- iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea Job 27:6
- et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis Mic. 6:13
- qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt. 4 Esd. 2:47
- et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum verba timorata, 4 Esd. 3:3
- et resumpsit anima mea spiritum intellectus, et iterum coepi loqui coram Altissimo sermones 4 Esd. 5:22
- et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo. 4 Esd. 6:36