Haller's Concordance: COETU
- in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum Gen. 49:6
- septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae Ex. 12:19
- nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur Lev. 16:17
- locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevit Dt. 31:30
- factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam 3 Ki. 12:20
- nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum 1 Par. 28:8
- cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et Hierusalem in domo Domini ante atrium novum 2 Par. 20:5
- et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis 1 Esd. 10:8
- Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat Ps. 82:1
- vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur Pr. 21:16
- quia haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno Ezec. 26:7
- propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini Mic. 2:5